- AMAZONIA
- I.AMAZONIAdicta a Commodo Imperatore Martia, concubina eius famosa, quâ literas signâsle legitur apud Iulium Captolin. in Colodio Albino, c. 2. imagine eius in signatorio suo annulo insculptâ: Habebis praeterea dandi stipendii --- liberam potestatem: quin et super hoc ad Procuratores meos literas misi, quas ipse signatas accipies signô Amazoniae: et quum opus fuerit, Rationalibus dabis, ne te non audiant, etc. Sic autem appellavit eam, quod illain pictam in Amazone maxime diligerer: unde et ipse Amazonico habitu in arenam descendit atque inter varia cognomina, duo haec unice amavit ac constanter retinuit, Exsuperatorii et Amazonii, cum alia subinde mutaret ac deponeret. Dio, Α᾿υτὸς μὲν γὰρ ἄλλοτε ἄλλα μετελάμβανε τῶ ὀνομάτων, Τὸ δ᾿ Α᾿μαζόνιον καὶ τȏν Υ῾περαίροντα παγίως ἑαυτῷ ἔθετο, ὡς καὶ εν πᾶσιν ἁπλῶς πάντας αν᾿θρώπους καθ᾿ ὑπερβολην` ῃικῶν. Atque titulus hic videtur Salmasio intelligi apud Ael. Lamprid. in Commodo, c. 17. nomine effeminati: Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset ac suum imposuit: et titulum more solitô, subscripsit, ita ut illum gladiatorium et effeminatum non praetermitteret. Ubi forte per gladidtorium intelligit Exsuperatorii cognomen, per effeminatum vero Amazonii, quô ex amore concubinae suae vocari volebat. Sed et cum mensium nomina mutâsset idem, Ianuarium Α᾿μαζόνιον, i. e. Amazonium appellavit, uti discimus ex eodem Dione, et Decembrem Υ῾περαίροντα, i. e. Exsuperatorium, contra quam Lamprid. c. 11. habet, qui Novembrem Exsuperatorium, Decembrem autem Amazonium fuisse dictum, ait: Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculeum, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium, ex signo ipsius, adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Martiae, etc. Vide Salmas. Not. ad loc. cit.II.AMAZONIAregio Amazonum. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.